[199] EPISTOLA XCIX. Reverendo Clarissimoque Viro P. SUFFRIDO PETRO LEOVARDIENSI, U.I.C. Bursae Coronarum Regenti, Domino & amico suo honorando. Coloniam. S.P. Literas tuas, Vir Clarissime serius rescribo, quod aliae, quae proximo tabellario fuerant exarandae, & quia momentum habebant, procrastinationem non admitterent, tempus, quod tabellarii festinatio, in augustum redegerat, plane omne eripuerant. Simul atque igitur otium potui impetrare, officium diutius non differendum, quin potius moram, prompto aliquo responso, putavi purgandam. Literis autem tuis nihil mihi potuit jucundius accidere: praeterquam enim, quod peculiari sint humanitate respersae, incomparabilem animi candorem, & studium erga me singulare, tanquam in speculo repraesentant. Quo etiam factum, ut ad eam, qua propter jacta olim tuis suspiciis literarum fundamenta, & praeclaras multorum sermonibus celebratas virtutes, jam ante te prosequebar venerationem, magnus, & non mediocriter auctus foenore, cumulus accesserit. Et ratione quidem optima: quippe cum vitae tuae cursus (quem a primis quodammodo incunabulis repetitum, ad aetatem, quae paucis aeque solet provecta contingere, in epistola graphice exponis.) summa cum innocentia, & cupiditate Rempub. adjuvandi admirabili, hactenus feliciter confectus, vel alienissimos, & qui ne natum quidem sciunt, ad te amandum, omnique officio genere complectendum, convertere possent ac rapere. Quamobrem non injuria Caesar aequus cujusque meritorum aestimator, de hisce omnibus multorum literis edoctus, atque etiam permotus, precibus tuis aures praebens, quibus paucos solet, te praemiis judicavit cohonestandum, ut ex Secretarii BARVITII ad me epistola, cujus partem ad MOESENBRUKIUM nostrum tibi communicandam nuper transmisi, haud dubie, jam intellexeris. Est itaque cur amici, qui operam hac in re suam accommodarunt, de optato succussu, tibi gratulentur, sibique identidem gaudeant. Quod autem ad texendam Patriae Historiam animum adjeceris, profecto, tam honestum singulari conjunctum cum pietate institutum, non possum non magnopere probare. Quam multa enim, DEUS bone, ab hominibus nostris, domi prudenter, militiae autem fortiter gesta, crassis jacent tenebris circumfusa, quae si praeconem invenissent, toto terrarum orbe decantissima, tanquam in altissima luce versarentur? Non minori itaque sapientia, quam Providentia Athenienses, quos in hostem eduros, aut egregium aliquod facinus aggressuros, Musis legimus ante solitos sacrificare; quo nimirum, quae in aliqua ponenda laude, gererentur, doctorum industria literaram monumentis faeliciter consignari, atque ita ab oblivionis injuria possent vindicari. Ut justis mehercule ductis rationibus Alexander, Homerum, virtutum buccinatorem, Achilli sit gratulatus. Utinam DEUS diuturniorem lucis hujus usuram, HADRIANO IUNIO dedisset, illeque exorsam tanto omnium applausu telam, potuisse pertexere; nae ille Bataviani suam, florentissimis Graecorum Latinorumque apud saeculum prius provinciis, aemulam constituisset. Simile ornamentum, paremque celebritatem, & Phrisiam tuam a te jubeo exspectare: cujus equidem res gestae, cum Batavicis multum habent commune, ex iisque non mediocrem splendorem lucemque queant mutuari. Principibus ab ipsis fere, quibus utraque ditio in provinciae formam redacta, primordiis iisdem paruit; bellis & quidem difficillimis, varia fortuna, terra marique saepenumero est conflictata; magno denique linguae, moru institutorumque commercio, cohaeret atque conjungitur. Quod autem meam hic operam humaniter implores, ego, mi Doctissime SUFFRIDE, in indagandis eruendisque gentis nostrae antiquitatibus, aliquam, mihi saltem numquam poenitendam, me posuisse, nolim inficiari. Verum pleraque hoc in genere a me observata & collecta, in Patria, a qua annis jam duodecim absum, tineas pascunt: nonnulla, partim a me communicata, partim proprio marte, ab aliis etiam animadversa, typis excusa jam circumferuntur. Ut meum tamen studium & propensam ad tuos promovendas conatus voluntatem intelligas, quid ad eorum quae de gentilitiis Comitum nostrorum insignibus, eorundemque origine, annalibus sunt prodita, fidem astruendam, ex Virgilio nuper annotarim, schedula hisce adjungenda impertiar; si placebunt, pro ea, quam vetus proverbium inter amicos vult esse communione, familiariter utere. Si praeterea aliud, in quo suppetias a me posse sperari, habeas persuasum, occurret, propius suggere: ut in re ipsa nihil praestem, egregiam tamen voluntatem te confido probaturum. Bene Vale, Vir Clarissime, meque tuorum numero habere perge. Spirae. XIII. Iulii. MDLXXXIX. Tuus toto pectore, tuique studiosissimus RENATUS vander DUYN. Eques. Cum apud Virg. lib. X. Aeneid. in hoc aliquando carmen incidissem, Aenaia puppis Prima tenet, Phrygios rostio subjecta leones, &c. Leones illos Phrygios observatione dignos existimavi: quod nimirum Aeneam Phrygum Trojanorumque Principem ac Ducem, leones, tanquam Phrygum, gentisque suae insignia, in rostio navis, singulatim sparsimque depictos (ut & Servius interpraetatur) gessisse Poëta commemoret. Quo annalium nostrorum, qui Hollandiae Comitum originem, ad Trojanos referunt, authoritas, non parum comprobetur. Nam Leo, quem, annalium testimonio, a Trojanis profectum, armorum loco Comites ab omni antiquitate usurparunt, annalibus hac in parte videtur astipulari. Tanquam videlicet eundem Comites Leonem a Trojanis, aliisque deinde suis majoribus , per manus quodammodo traditum, ad suam quoque posteritatem, successione transmiserint. Nam eadem stemmata, seu arma ostentantes, eadem gente, agnatione familiaque haberi oriundos, atque propagatos, praeterquam quod moribus sit receptum, de jure etiam responderetur. Quae quidem a nemine hactenus putem animadversa, cum tamen in re praesertim, tanta involuta vetustate, non levi veri similitudinis gratia, commendentur. |